- REORDINARE depositos
- REORDINARE depositosvetant Canones Conciliorum. Fulbertus Carnot. Ep. 25. apud Car. du Fresne in voce Ordinare, REbaptizationes et Reordinationes fieri Canones vetant. Propterea depositum non reordinabitis, sed reddetis et suos gradus per instrumenta et vestimenta ——— ita dicendo, Reddo tibi gradum Ostiarii ——— in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Novissime autem benedictione laetificabitis eum, sic concludendo, Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus S. Super te descendat, ut sis confirmatus in ordine Sacerdotali et offeras placabiles hostias pro peccatis atque offensionibzs Populi omnipotenti Deo. cui est honor et gloria in saeculae sculorum, Amen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.